- HALIEUTICUM Boletar
- HALIEUTICUM Boletarlibrarum XX. apud Treb. Poll. in Claud. inter dona Gallieni ad Claud. misla: expressum caelo habebat piscatoris vel piscaturae speciem, unde nomen. Quam variis enim argumentis, in caelandis vasis, Vett. luxuria luserit, notum. Sic plane apud Theocrit. in poculo piscator expreslus habetur et effigiatus:Τοῖς δὲ μέτα, γριπεύς τε γέρων, πέτρα τε τέτρυκταιΛεπρὰς, ἐφ᾿ ᾇ ςπεύδων, μέγα δίκτνον ἐς βόλον ἥκειΟ῾ πρέσβυς, κάμνοντι τὸ καρτερὸν ἀνδρὶ ἐοικὼς.Et in boletari picta Galatea, in vet. Epigr. incerti Auctoris,Ludere sueta vadis privato nympha natatuExornat mensas, membra venusta movens.Coniptas nolo dapes, vacuum mihi pone boletar,Quod placet, aspiciam etc.apud Salmas. Not. ad Poll. Quid vero boletar sit, vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.